- NEPTUNIUS Dux
- NEPTUNIUS DuxSextus Pompeius sic dictus, Horat, Epod. 9. v. 7.Ut puer, actus cum freto Neptunius.Dux fugit, ustis navibus.Hic enim, teste Appianô Ἐμφυλ. 5. Θαλάςςης καὶ Ποσειδῶνος ὑιὸς ὐφίςατο καλεῖςθαι. Ac Dione, l. 48. non semel, qui et illud exprimit, Neptuni filium dici voluisse, quia pater eius Pompeius M. maris olim potitus imperiô. Neque minus insolens Agrippa Augusti nepos ex Iuliâ, qui et ipse Neptunum se vocavit, Dio l. 55. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.